monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.145 > sectio 183 > bnf11947.141 v > {f} > sectio 62 > bsbClm6224.152 > sectio 221 > sectio 5 > sectio 572 > csg457.149 > sectio 532 > uwbM.p.th.q.1a.51 > 45 > sectio 218 > bsbClm6224.154 > sectio 55 > sectio 466 > sectio 261 > 66 > csg457.141 > 37 > 41 > sectio 473 > {g} > sectio 120 > 3 > 23 > sectio 8 > 19 > sectio 17 > sectio 15 > 10
Beda, De Ratione Computi, CAP. IX - De quatuor temporibus anni. <<<     >>> CAP. XI - De annis.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. X - De aequinoctio verno.

1 Interrog. De aequinoctio vernali, quod caput esse quatuor mutationum annualium mundi origo docet, ut breviter edisseras rogo. - Resp. Regula tenet ecclesiasticae observationis, a Nicaeno confirmata concilio, ut Paschae dies ab undecimo Aprilis, usque in septimum Kalend. Maii inquiratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transgressum Pascha celebretur.
2 Qui ergo octavo Kalend. Aprilis die deputat aequinoctium, necesse est idem aut ante aequinoctium Pascha celebrari licitum neget. Ipsum quoque Pascha Dominus pridie quam pateretur cum discipulis fecit. Aut octavo Kalendarum Aprilium, non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet. Non autem nostri tantum temporis, sed etiam legalis et Mosaica decernit institutio.
3 Non ante transcensum huius aequinoctii diem festi Paschalis esse celebrandum, sicut Anatolio attestante evidenter docet, et Iosephus, sicut et eorum antiquiores Agathobulus et Panaiada, qui unus ex illis septuaginta senioribus fuit qui missi fuerant a pontificibus ad Ptolemaeum regem, Hebraeorum libros interpretaturi in Graecum sermonem, quique multa ex traditionibus Moysis proponenti regi atque percunctanti responderunt. Ipsi ergo cum quaestiones Exodi exponerent, dixerunt Pascha non prius esse immolandum, ni hoc aequinoctium vernale transiret.
4 Unde nos necesse est observandam veritatis regulam dicamus aperte, et Pascha ante aequinoctium tenebrasque devictas non immolandum, et hoc aequinoctium duodecimo Kalendarum Aprilium die ascribendum. Sicut non solum auctoritate paterna, sed et horologica consideratione docemur. Sed et caetera tria tempora in huiusmodi confinia, simili ratione aliquot ante octavum Kalendarum sequentium esse notanda.
Beda Venerabilis HOME